Esdrae Liber Primus*

Caput 3: Versus 6

A primo die.Ab exordio divinae scilicet inspirationis, qua humana conscientia immutatur, et voluptatibus neglectis, in ea sola quae Domini sunt, inardescit, sicut apostoli qui Spiritu sancto inflammati, quasi holocaustum facti, omnibus linguis praedicabant magnalia Dei. Hinc apud Hebraeos septimus mensis novus annus vocatur: quia per Spiritum sanctum fidelibus datur, ut novum charitatis impleant mandatum, et canticum novum in aedificatione domus Dei reddant.Notandum autem quod mense septimo congregatus est populus in Jerusalem, et congregatis omnibus Josue Zorobabel cum fratribus suis altare aedificasse, et a primo die septimi mensis holocaustum obtulisse referuntur: unde colligitur hoc altare ex lapidibus impolitis citissime compositum: non sicut olim de ligno fabrefactum, et aereis laminis coopertum. Non enim aliter etiam plurima fabricantium turba instante potuit una die incipi et perfici, et ad offerendum holocaustum praeparari. In libro enim Machabaeorum de lapidibus factum dicitur:Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod prius fuitI Mach. 4..Notandum quod initium quintae aetatis sicut quatuor praecedentium oblatis Domino holocaustis consecratur. In prima enim protomartyr Abel primus omnium electorum de primogenitis ovium Deo holocaustum obtulit et ingressum nascentis saeculi primo hostiis pecorum, tandem proprio cruore dedicavit. Secundae aetatis ortum Noe oblatis Deo holocaustis de his quae fuerant in arca consecravit. Tertiam aetatem Melchisedech et Abraham hic in pane et vino, ille proprio filio oblato sacrarunt. Quartam aetatem David Domino consecravit, aedificato altari in area Hornae Jebusaei, et oblatis Deo holocaustis, quibus eum quem populum numerando offenderat placaret; ubi Abraham perhibetur filium obtulisse, et post aedificato a Salomone templo altare holocaustorum constat esse locatum. Quintae nunc aetatis exordium Josue et Zorobabel aedificato ibidem altari, et oblatis Deo holocaustis, mox excusso captivitatis jugo obtulerunt, et postea jugi holocausto Dominum sibi placaverunt. Haec omnia in figura praecesserunt ejus qui in sexta aetate hostia suae carnis totum mundum redemit.
(* Traductions européennes)